HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XLVIII: De votis

#Num. XXX

Addidit quoque Dominus de votis mulierum. Vidua, vel repudiata quidquid voverint, vel in quo juramento se constrinxerint, implebunt. Filia, vel uxor, tenentur ex voto, vel juramento, nisi pater, vel vir contradixerit, statim ut audierit. Si enim statim contradixerit, irritae sunt pollicitationes earum. Ipse vero peccatum portabit cum audivit, si tacuerit, et postea contradixerit. Vir autem omne juramentum, vel votum implebit, nisi forte de continentia.